Privilegio di nobiltà a Stefano Sussarello

31.5.1539

Carolus quintus, divina favente clementia Romanorum Imperator etc, quum inter coeteras virtutes liberalitas ea sit, quae Principes, Reges, et Imperatores cum primo deceat, ut eos, qui vel operam suam in illorum comoda impendunt, vel egregia fide, ut industria, aliisque virtutis ornamentis prediti, et decorati sunt, ex liberalitatis officio singularibus gratiis, et favoribus prosequantur, quo coeteris ad bene, recteque agendum, et Principum comoda provehenda exempio sint Nocque confideremus et virtutes tuas, et animi dotes, grattaque, et fidelia obsequia, quae nobis pace, et bello, maxime pro defensione istius Regni nostri Sardiniae contra Turchas, Saracenos, et alios hostes nostros posthabitis tum fortunae, tum vitae tuae periculis, fideliter, fortiterque praestitisti quaeque in dies in officio Capitanei peditum non minori fide, studio, et diligentia singolari praestas, et in futurum prestare poteris, et debebis, cupientesque pro nostra erga benemeritos clementia, virtutes tuas, et obsequia digno testimonio ornare, et ut nostra erga te benignitas copiosius etiam apud posteros splendescat motu itaque proprio ex certa nostra scientia te praedictum Stephanum Sussarellum militem, sive equitem auratum fecimus, creavimus, ac presenti nostro Caesareo edicto, et auctoritate nostra te militem, sive equitem auratum facimus, creamus, erigimus ac ad statum militarem assumimus militarisque cinguli et Baltei decore, fascibus, et titulis, atque stemate auratae militiate insignimus; accigentes te gladio fortitudinis, ac omnia ad hunc ordinem pertinentia ornamenta tibi conferentes. Ho nostro Cesareo statuentes edicto, ut deinceps ubique locorum et terrarum pro vero milite sive equite aurato habeatis, honoretis, et admittatis, possisque, et debeas pro susceptae dignitatis ornamento torquibus, gladiis, calcaribus, vestibus, phalecis sive equorum onramentis aureis, ac omnibus, et singulis privilegiis, gratis, honoribus, dignitatibus, praemintiis, franchisiis, juribus, insignibus, libertatibus, immunitatibus, exemptionibus, praerogativis, et aliis quibuscumque, quibus coeteri milites, sive equites, stricto sense a nobis creati, et hujusmodi ornamentis insigniti gaudent, et fruuntur, uti et frui, et ad ea admitti, ad quae illi admittuntur quomodolibet consuetudine, vel de jure absque alicuius contraditione et impedimento. Porro in signum huius militaris tui status, et quo posteri tui gratiae nostrae in te profertae fian partecipes arma, et insignia tua per te hactenus deferri solita, hoc modo immutanda et agenda duximus, prout tenore praesentium auctoritate nostra Cesarea immutamus, et augemus, et de novo quatenus opus est, concedimus et elargimur, videlicet, scutum per transversum equaliter partium cuius inferior azurei, superior vero pars crocei, sive aurei coloris existit in integro scuto radice trunco frondibus naturalis sui coloris, cui leo fulvus erectus lingua, et unguibus rubri coloris, cauda sursum reflexa pedibus anterioribus a sinistro scuti latere innititur; veroce vero avis insidet, in vertice autem scuti in area aurei coloris aquilam unius capitis alis passis deductis pedibus rostro antrorsum flexo lingua rubra exerta, et supra scutum galeam clausam, teniis suis, sive laciniis azurei, et aurei colorum redimitam, in cuius cono inter duas alas expassas, anteriorem aurei, posteriorem azurei coloris; anterior pars leonis sese exerit lingua, et unguibus anteriorum pedum rubri coloris, ut in scuto, quemadmodum haec omnia in medio praesentium acuratius depicta sunt.
Volentes et decernentes, quod tu praedicte Stephane, ac filii, heredes, et descendentes tui utriusque sexus legitime tam nati, quam nascituri praescripta arma habeatis, et deferatis, illisque in omnibus, et singulis honestis, decentibusque actibus, et expeditionibus militarium armigeorum tam more tam ioco, quam serio in torneamentis, hastiludiis, bellis, duellis, singulari certamine, et quibuscumque pugnis, vexillis, tentoriis, armulis, signis, sigillis, signetis, monumentis, edificiis, universa suppellectili, et aliis in rebus omnibus pro libito vestrae voluntatis uti, fruique possitis, et valeatis, contradictione, et impedimento cessantibus, quorumque. Mandantes etc.
Datum in civitate nostra Toleti die ultimo mensis maii anno Domini millesimo quingentesimo trigesimo nono, Imperii nostri, decimo nono, et Regnorum nostrorum vigesimo quarto. Carolus.
(militiate et armorum confirmatio pro Stephano Sussarello)