Privilegio di nobiltÓ a Giovanni Antonio Carta

21.11.1627

NOS PHILIPPUS DEI GRATIA REX CASTELLAE ARAGONUM Legionis Utriusque Siciliae, Hierusalem,Portugalliae, Hungariae, Dalmatias, Croatiae, Nauarrae, Granatae, Toleti, Valentiae, Galleciae, Maioricarum, Hispalis, Sardiniae, Cordubae, Corsicae, Murtiae, Giennis, Algarbii, Algezirae, Gibraltaris Insularuma Canariae necnon Indiarum Orientalium et Occidentalium Insularum ac Terrae firmae, Maris Oceani Archidux Austriae Dux Burgundiae, Brabantiae, Mediolani, Athenarum et Neopatriae, Comes Absburgi, Flandriae, Tirolis, Barcinonae Rossilionis et Ceritaniae Marchio Oristani et Comes Goceani.
AD OSTENDANDAM omnino, ac suam demum quisque magnitudine imperii praeexcellens Princeps propagandum maiestatem, hasce quidem inter alias, gratitudinem scilicet et liberalitatem virtutes magna cum excellentia in suos de se benemeritos subditos exercere debet, ut ipsi suorum in pace aut bello praestitorum seruitiorum sic praemiis affecti, ac nobilitatis velaliis condecorati titulis, ac nobis inseruiendum diligentiorem operam praestent : coeterique huiusmodi inuitati honoribus ad eandem adhibendam, aut mediocrem saltim, moueantur promptiores. Quamobrem memoria repetentes perplura grata et accepta seruitia per te fidelem ac nobis dilectum IOANNEM ANTONIUM CARTA dicti Sardiniae Reni oriundum et antecessores tuos in utrisque paci et belli temporibus coronae nostrae regiae et praesertim per Reuerendum in Christo Patrem Don Sebastianum Carta fratrem tuum Eccle Civitatis Bossae in eodem Sardiniae Regno Episcopum praestita et impensa ; ac alias quamplurimas animi et corporis tui dotes virtutumque ornamenta et sanguinis generositatem quibus ornatus et insignitus existis perpendentes, merito te liberosque tuos, utrusque sexus et totam tuam et illorum posteritatem ex te per lineam masculinam descendentem natam et nascituram, Nobilitatis titulo et honore duximus decorandos ; TENORE igitur praesentis de nostra certa scientia regiaque auctoritate deliberate et consulto te dictum fidelem ac nobis dilectum IOANNEM ANTONIUM CARTA filiosque tuos utriusque sexus, ac totam tuam illorum prolem et posteritatem ex te per lineam virilem descendentem, natam et nascituram Nobilitatis titulo insignimus ornamus et decoramus, Nobilesque facimus, statuimus et deputamus, teque et illos iuxta gradus humanae conditionis nobiles ac de nobili genere ortos et procreatos dicimus appellamus et nominamus. Itaquod posthac eb uniuersis et singulis cuiusuis status gradus praeeminentiae et conditionis existant pro talibus te filiosque tuos utriusque sexus et totam tuam et illorum posteritatem a te per lineam masculinam descendentem haberi, teneri et dici volumus ac iubemus nec non reputari, nominari et scribi tam in iudicio quam extra in rebus spiritualibus et temporalibus sacris et prophanis etiamsi talia forent de quibus in praesenti Priuilegio mentio specialis fieri deberet, in omnibus demum et singulis exercitiis et actibus, illis honoribus, dignitatibus, officiis, iuribus, libertatibus, insigniis, priuilegiis, gratiis et indultis gaudere, uti et frui possitis, debeatis, et valeatis, quibus coeteri Nobiles et de nobili prosapia orti in praedicto Sardiniae Regno utuntur, fruuntur et gaudent quomodolibet, tam de iure, quam de consuetudine. VOLENTES DECERNENTES et mandantes expresse tam nostro quam successorum nostrorum nomine, quod tu dictus IOANNES ANTONIUS CARTA et filii tui utriusque sexus, totaque proles et posteritas tua ex te recta linea virili gradatim descendens (ut praefertur) dicto Nobilitatis titulo gaudeatis et utamini tam in ferendo vexilla insigniaque gentilitia, quam fruendo uniuersis et singulis Priuilegiis Nobilitatis titulo ex concessionibus nostri et praedecessorum nostrorum de consuetudine vel alias competentibus et competere debentibus quouismodo, et pro ut generaliter aliis Nobilibus dicti nostri Sardiniae Regni est concessum modo et forma praeexpressis contradictione et impedimento cessantibus quibuscumque. QUAPROPTER illustribus, Egregiis, Spectabilibus, Nobilibus, Magnificis, dilectisque Consiliariis et fidelibus nostris quibuscumque Vicerregibus Locumtenentibus et Capitaneis generalibus nostris, Regenti officium, Praesidenti, Gerentibusque vices nostri generalis Gubernatoris, Gubernatoribus quoque seu Reformatoribus in capitibus Callaris Gallurae sassaris et Logudorii admodu Illustri Duci, Illustribus, Dicibus, Marchionibus Comitibus, Vicecomitibus, Baronibus, Nobilibus, Militibus et generosis personis ac uniuersis et singulis ministris officialibus et ubditis nostris maioribus et minoribus quouismodo nuncupatis in omnibus Regnis et ditione nostra constitutis et constituendis cuiusuis status, gradus et conditionis, dignitatisque praeminentiae existentibus praesentibus et futuris dicimus et districte praecipiendo mandamus et iubemus sub irae et indignationis nostrae incursu, poenaeque florenorum auri Aragonum bismille à bonis secus agentis irremissibiliter exhigendorum et nostris regiis inferendorum aerariis quatenus huiusmodi gratiam, et Nobilitatis titulum omniaque superius expressa, contenta et declarata teneant firmiter, et obseruent, tenerique et obseruari perpetua faciant inuiolabiliter et inconcusse, et non contrafaciant vel veniant aut aliquem contrafacere vel venire permittant ratione aliqua siue causa SI OFFICIALES ET SUBDITI NOSTRI Praedicti gratiam nostram charam habent, ac praeter irae, et indignationis nostrae incursum, poenam praeappositam cupiunt euitare. VOLUMUS tamen, et expresse iubemus quod antequam huiusmodi Priuilegio utaris illud in officio SECRETARII nostrae Camere et Regestri gratiarum praesentare tenearis ut ibidem praemissorum ratio sumatur de quibus per annotationem dicti Secretarii in eodem factam constet, quod si praedicta intra Quadrimestre à die datae praesentis non adimpleueris, PERSONAE vel personis ad quam seu quas praedictorum executio spectet dicimus, praecipimus, et iubemus quod praesentem gratiam non admittant quia eam nullius roboris et valoris esse declaramus. IN CUIUS rei testimonium praesentem fieri iussimus nostro Regio Communi sigillo impendenti munitam. Datum in oppido nostro Matriti die vigessima prima mensis Novembris Anno à Natiuitate Domini Millesimo sexcentesimo vigesimo septimo, Regnorum nostrorum septimo.

Yo El Rey

Dominus Rex mandavit Mihi Thoma Femat, Visa per Marchionem Thesaurarium generalem, Don Salvatorem Fontanet, Nava. De Arroita, Pueto, Leo, et Vico, Reg.tes cancellariam, et me  pro Conservatore generalis.

Vt Marchio Thes. gen.
Vt Femat pro conser.e g.r.li
Vt don Sal. Fontanet
Vt Bar. Navarro de Arroyta
Vt Pueyo
Vt Don Fra.co Leo
Vt Don fran Vico

Tome la Racon en 3 di Julio de 1630 con supplem.to de su May de aberse pasado el tiempo de 20 de Agosto del ano 1629
Don Juan de Castillo.

In Sard.a xj fol. ccxviii

TITULO de noble en persona de Juan Antonio Carta natural del Reyno de Cerdena.

P. iu. Sig. s.t millecentum s.l.os
P. Navarro Locumt.s Prot.ii

 

Consultado.

 

Die XXII mensis Maii anno d’ni millio sex.mo Trig.mo primo rati retro escritu sui Regni mag.tis privilegium istante nobile don Antonio Carta fuit presentatum spetabile d.no don Didaco de Aragal milite ordinis et militiae S. Jacobi de Spata de concilio S.E.R. may.tis d.ni n.ri Regis et pro Eadem may.te, Gubernatore et Refformatore Capiti Castri et Gallurae vice Regio Gubernatore quo recepto illis quibus decet honore et reverentia pr.gato et parato se obtulit regiis obedire mandatis degnibus  spontibus protestibus.
Fran.co Olla scriptore et J.n Ang. Durant not.o

Montserratus Vacca secret.