Privilegio di nobiltÓ a Giovanni Battista Asquer

28.9.1640

Nos Philippus, Dei gratia Rex Castellae Aragonum, Legionis, Utriusque, Siciliae, Ierusalem, Portugalliae, Hungariae, Dalmatiae, Croatiae, Nauarrae, Granatae, Toleti, Valentiae, Valletiae,Maioricarum Hispalis, Sardiniae, Curduuae, Corsicae, Murtiae, Giennis, Algarbii, Algecirae, Gibaltaris Insularum Canariae, necnon Indiarum Orientalium et Occidentalium, Insularum, ac Terrae firmae Maris Oceani; Archidux Austriae, Dux Burgundiae, Brabantiae, Mediolani, Athenarum, et Neopatriae, Comes Habspurgii, Flandriae, Tirolis, Barcinonae, Rossilionis et Ceritaniae, Marchio Oristani, et Comes Goceani. Nobilitate viros aptos, ac benemeritos, de quibus in nostro occupari servitio intellexerimus, et se idem in posterum facturos polliceri semper afficimus. Quare cum in mentem nostram versentur laudabilia merita, ac ingenuas dotes quas in te dilecte noster Ioannes Baptista Asquer Milite, in nostro Sardiniae Regno habitatore inesse conspicimus ac servitia nobis per te variis in rebus in eodem praestita, atque praestiturum speramus merito ad tuam humilitatem supplicationem infrascripto Nobilitatis titulo te, et tuo duximus decorare. Tenore igitur praesentis de nostra certa scientia, Regiaquè auctoritate deliberatè et consultò, te dictum Ioannem Baptistam Asquer, descendentesquè ex te per lineam rectam virilem, ac totam tuam, et illorum prolem, et posteritatem natam, et nascituram Nobilitatis titulo ornamus, et decoramus, Nobilesquè facimus, statuimus, et deputamus, tequè, et illos, iuxta gradus humanae conditionis Nobiles, ac de nobili genere ortos, et procreatos, dicimus, appellamus et nominamus. Itaquod post hac ab universis et singulis cuiusvis status, gradus, praeminentiae, et conditionis existant, pro talibus te, filiosquè tuos per lineam masculinam descendentes, ac totam tuam, et illorum posteritatem virilem haberi, teneri, et dici volumus, et iubemus, necnon reputari, nominari, et scribi, tam in judicio, quam extra in rebus quibuscumque ecclesiasticis sacris, temporalibus, et prophanis, etiam si talia fuerint, de quibus in praesenti Privilegio mentio specialis fieri deberet, in omnibus demum, et singulis exercitiis, et actibus illis honoribus, dignitatibus, officiis, iuribus, libertatibus, insigniis, privilegiis, gratis, et indultis, praeminentiis, praerogativis, et immutatibus gaudere, uti et frui possitis, debeatis et valeatis, quibus coeteri Nobiles, ac de nobili prosapia orti in dicto nostro Sardiniae Regno utuntur, fruuntur, potiuntur, et gaudent utique frui, et gaudere consueverunt, potuerunt et debuerunt Usquequaque, tam de iure, quàm de consuetudine. Volentes, decernentes, et mandantes tàm nostro, quàm successorum nostrorum nomine, quod tu dictus Ioannes Baptista Asquer, totaquè proles, et posteritas tua ex te per recta linea mascolina gradatiu descendens (ut praefertur) dicto Nobilitatis titulo gaudeatin, utamini, et fruamini, tàm in ferendo vexilla, insigniquè gentilitia, quàm fruendo universis et singulis privilegiis Nobilitatis titulo ex concessionibus nostris, et praedecessorum nostrorum competentibus et competere debentibus; contradictione, et impedimento cessantibus quibuscumque. Serenissimo propterea Balthasari Carolo, Principi Asturiam, et Gerundae, Duciquè Calabriae, et Montisalbi, Filio Primogenito nostro charissimo, ac post foelices, et longaevos dies nostros in omnibus Regnis, et Dominiis nostris (Deo propitio) immediato haeredi, et legitimo Successori, intentum aperientes nostrum sub paternae benedictionis obtentu dicimus eumquè rogamus. Admodum verò illustri, Illustribus, Egregiis, Spectabilibus, Venerabilibus, Nobilibus, Magnificis, dilectisque Consiliariis, et Fidelibus nostris, quibuscumque Viceregibus, Locumtenentibus et Capitaneis generalibus nostris, Presidenti, seu id officium Regenti, Cancellario, Regentibus Cancelleriam, et Doctoribus nostrarum Regiarum Audientiarum, Regenti officium nostrae generalis Gubernationis, Gerentibusquè vices nostri generalis Gubernationis, Gerentibusque vices nostri generalis Gubernatoris, et eius Locumtenentibus, Iudicibus Curiae, Advocatis, et Procuratoribus Fiscalibus, et Patrimonialibus, Gubernatoribus quoque, seu Reformatoribus in Capitibus Callaris, Gallurae, Sassaris et Logudorii, Regio Procuratori, Magistro Rationali, ac Regenti nostram Regiam Thesaurariam, necnon admodum Illustri Duci, Illustribus, Ducibus, Marchionibus, Comitibus, Vicecomitibus, Baronibus, Nobilibus, Militibus, et Generosis personis, ac universis, et singulis Ministris, ac subditis nostris maioribus, et minoribus quoiusmodo nuncupatis in omnibus Regnis, et Dominiis nostris, et praesertim in dicto Sardiniae Regno constitutis, et constituendis, cuiusvis dignitatis, gradus, praeminenties, et conditionis existentibus praesentibus, et futuris, dicimus, et districtè praecipiendo mandamus ad incursum nostrae Regiae indignationis, et irae, poenaequè florenorum auri Aragonum bismille nostris Regiis inferendorum aerariis, quatenus huiusmodi Gratiam nostram et Nobilitatis Privilegium, omniaqueet singula superius expressa, et contenta, teneant firmiter, et observent, teneriquè, et observari faciant perpetuo inviolabiliter et inconcussè; et non contrafaciant, vel veniant, aut aliquem contrafacere vel venire permittant ratione aliqua, sive causa, si dictus Serenissimus Princeps nobis morem gerere, coeteri vero Officiales, et Subditi nostri praedicti gratiam nostram charam habent, ac praeter irae, et indignationis nostrae incursum poenam praeppositam cupiunt evitare. Volumus autem et expressè iubemus, quod antequam huiusmodi Privilegio Utaris, illud in officio Secretarii nostri Regestri Gratiarum presentare tenearis ut ibidem praemissorum ratio sum matur, de quibus per annotationem dicti Secretarii in eodem factam constet; quod si praedicta intra quadrimestre a die datae praesentis non adimpleveris personae, vel personis ad qua, seu quas praedictorum excutio spectet, praecipimus, quatenus huiumodi Gratiam non admittant, quia eam nullius roboris, et valoris esse declaramus. In cuius rei testimonium praesentem fieri iussimus nostro Regio communi Sigillo in pendenti munitam.
Datum in Oppido nostro Matriti die vigesima octava mensis Septembris, Anno à nativitate Domini millesimo seicentesimo quadragesimo, Regnorumquè nostrorum Vigesimo.

YO EL REY

Dominus Rex mandavit mihi Ioseph de Villanueva vissa per Cardinalem Caravasal pro thesaurario generali, Cisternes Regentem Cancellariam et me pro Conservatore generali.
V t. Cardinalis Caravasal Augusto thesaurario generali.
V t. Sisternes Regens.
V t. Villanueva pro Conservatore Generali.
Ha pagado la media annata (firma illeggibile)
In Sardinia xxvij folio LxjX
Titulo de noble para el Reino de Cerdeña, en persona de Iuan Bauptista Asquer natural de Genova

Consultado

Tomè La razon con orden de su magestad en la secretaria del Registro de mandados por fallecimiento del secretario Don Iuan de Castillo a 19 de hener 1641
Pedro Lopez de Calo

Pro Iure sigilli solvit mille centum solidos
Petrus Navarro Locumtenens Protonotarius.